Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Bunic, JakovCaluus, HieronymusGucetic, IvanHieronymusAnd.Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502]: Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica, 360 versus, 4279 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-carmina-vgc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hieronymus Caluus Iacobo Bono.
CCXC
Opus tuum de diuinis rebus mea summa cum uoluptate legi, neque uniuersum modo,
quod perfacili negocio solet ab iis quorum iudicium non expectatur, sed partes
etiam omnes diligentius examinaui, quippe qui de tuis scriptis essem
iudicaturus; id enim tu postulabas, qualecumque esset iudicium meum, ne
suprimerem. Ego mihi in studiis eloquentiae tantum non uendico, quantum tu
tribuis. Et difficile est atque arduum de alienis scriptis iudicare. Qui enim
uirtutes ignorat, aut uitia, quae in hac dicendi ratione sunt, recte nunquam
neque probauerit, quod probandum neque improbauerit quod improbandum est. Quod
nescit quid sit, ubi sit, quod uel uirtutem contineat, uel uitium admittat, quid
inuentionem commendet, quod elocutionem illustret, uel contra. Vetus illud est,
non nisi sapiens potest iudicare sapientem. Deinde si iudicare possis, uidendum
quomodo is sit accepturus, cuius sunt scripta. Nam si quid laudes, neque cur
laudes subiicias, adulator, aut potius derisor, si damnes, neque rationem
afferas, inuidus ac malignus obtrectator uideare. Postremo nullo unquam me
tempore maiores praesserunt ocupationes, non rei familiaris quam ut humilem,
sordidamque curam aliis potius mando, sed studiorum. Nam et in Scholam eo
quotidie, quod mihi munus maximam dierum partem adimit, et domi non sum ociosus,
quam discendi cupidi frequentant, a quibus operam meam pati non possum
desiderari. Et in manibus est Quintilianus, in quem enarrationes scribo, quae
tum ab amicis quotidie, tum ab impressoribus, quibus fidem obstrinxi
eflagitantur, qui labor noctes occupat. Sed quoniam iudicium meum tanto opere
flagitabas, et ipse tam facile id tibi recaeperam, abrupi difficultates omnes,
reposui, quae capta erant, et in manibus, ubi tibi morem gererem, cui, quae mea
est in te obseruantia, negare nihil uolo. Equidem opus censeo, si materiam
respicias, pulchrum, uarium sublime, magnificum, ut quo diuina perdocet ac
tractet. Si reliqua perdifficilem habuit compositionem, quo in genere multa
multorum carmina legi et doctissimoum poetarum, sed quae nullam prorsus exhibeat
gratiam. Excusabam qui scripserunt, quod in nouam ueluti possessionem uenissent
neque antea aut occupatam, aut cultam, et quam putarem poeticas illas figuras
non admittere, quibus ueterum poemata
CCLXXXIX
maxime illuminata sunt atque illustrata.
Bunic, JakovCaluus, HieronymusGucetic, IvanHieronymusAnd.Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502]: Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica, 360 versus, 4279 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-carmina-vgc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.