Anonymus [n.d.], Sanctus Severinus Boetius, versio electronica (), argumentum, 379 versus, Ed. Wirthensohn, Simon [word count] [anonymus-sanctus].
Sanctus Severinus Boetius รจ vetustissimo Manliorum sanguine ortus non populo tantum
(cuius suffragiis tertio Roma consul renunciatus est) sed Theodorico inprimis
Romanorum regi singulari prorsus iustitiae studio et aequitatis fama adeo se
probavit, ut nihil ille sine huius vel consilio vel opera maioris momenti aggressus
sit. Auctor 5555 ergo huic fuit, ut cum religionem
catholicam, a qua ille utpote Arianus abhorrebat, sua foveret auctoritate atque
tueretur, tum etiam, ut iustitiam, regnorum utique munimentum fortissimum, cuivis,
afflictis praecipue subditis, aequissime administraret. Regem, cum ex nutu Boetii
facere cuncta viderent Ariani, odio in Boetium plusquam Vatiniano exarserunt et
confictis calumniis regem eo 10 permoverunt, ut et sibi et regno fidissimum Boetium
velut perduellionis reum Ticinum primo in exilium amandarit, tum vero, cum necdum
eius inimicorum exsatiatus furor esset, unius iustitiae, quam semper ille sibi
propositam habebat, patrocinium capitali poena sit ultus. Extinctum ergo
illustrissimum iustitiae lumen hoc, velut absolutam aequitatis ideam, hodierna luce
proponere libuit, qua ecclesia 15 novo iustitiae legumque sacrarum propugnatore se
auctam laetatur.
Anonymus [n.d.], Sanctus Severinus Boetius, versio electronica (), argumentum, 379 versus, Ed. Wirthensohn, Simon [word count] [anonymus-sanctus].
|