Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [n.d.], Sanctus Severinus Boetius, versio electronica (), argumentum, 379 versus, Ed. Wirthensohn, Simon [word count] [anonymus-sanctus].
Previous paragraph

Sanctus Severinus Boetius รจ vetustissimo Manliorum sanguine ortus non populo tantum (cuius suffragiis tertio Roma consul renunciatus est) sed Theodorico inprimis Romanorum regi singulari prorsus iustitiae studio et aequitatis fama adeo se probavit, ut nihil ille sine huius vel consilio vel opera maioris momenti aggressus sit. Auctor 5555 ergo huic fuit, ut cum religionem catholicam, a qua ille utpote Arianus abhorrebat, sua foveret auctoritate atque tueretur, tum etiam, ut iustitiam, regnorum utique munimentum fortissimum, cuivis, afflictis praecipue subditis, aequissime administraret. Regem, cum ex nutu Boetii facere cuncta viderent Ariani, odio in Boetium plusquam Vatiniano exarserunt et confictis calumniis regem eo 10 permoverunt, ut et sibi et regno fidissimum Boetium velut perduellionis reum Ticinum primo in exilium amandarit, tum vero, cum necdum eius inimicorum exsatiatus furor esset, unius iustitiae, quam semper ille sibi propositam habebat, patrocinium capitali poena sit ultus. Extinctum ergo illustrissimum iustitiae lumen hoc, velut absolutam aequitatis ideam, hodierna luce proponere libuit, qua ecclesia 15 novo iustitiae legumque sacrarum propugnatore se auctam laetatur.

Previous paragraph


Anonymus [n.d.], Sanctus Severinus Boetius, versio electronica (), argumentum, 379 versus, Ed. Wirthensohn, Simon [word count] [anonymus-sanctus].
Powered by PhiloLogic