Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1497]: Francisci Natalis Carmina, versio electronica, 3135 versus, verborum 19055, ed. Miroslav Marcovich [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [natalis-f-carmina.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
13. ad Gilibertum Grineum, poetam eximium, pro magnifico Vrsato Iustiniano responsio
Nobilium decus o uatum, celeberrime uates, Grineu, Musarum rector, alumne, pater. Cuius honoratae uolitant monumenta Camoenae Iam super Hesperias Mygdoniasque domos; Nomen erit cuius mansurum semper in aeuum, Destituent cuius saecula nulla sophos. Carmina misisti mihi quae dulcissima nuper, Legimus: haec animo grata fuere meo. Pro quibus innumeras grates tibi non ego solus Debeo: debebit Iustiniana domus. Haec mihi perpetui gratissima muneris instar Semper erunt medio condita nempe sinu. Non quia cuncta uelim de me mihi credere, quae tu Concinis, ast illo sed quod ab ore fluunt, Quo resonante lyra lapides mitescere possent, Posses montiuagas sollicitare feras. Felix o totiens cui di tribuere sonoro Carmine terrigenas tollere ad astra uiros. Cunctarum cedant rerum diademata solis Carminibus, semper carmina sola manent.
14. in detractores pro magnifico Petro Triuisano, Spalatensium
rectore
Mens mala, corrupti mores, ignobile uulgus Et cum periura lingua canina fide: Hei duo pacificam turbantia carmina mentem, Nescio quod dedecus conuiciumque nefas, Ausa fuere modo genuinos frangere dentes Nomen et illius uelle notare uiri, Qui tulit huic miserae tantum solaminis urbi, Aegroto quantum ferre medella potest; Qui populos ratione feros grauitate coercet, Conspicua cunctos qui pietate fouet; Quo melius quicquam uoto exoptarier ullo Haud potuit, probius iustitiaque prius. Nil nocuit sed enim foedae petulantia linguae, Iccirco mala mens uicta dolore iacet. Victa iace, mala mens: mala dis tribuantur iniquis Cuilibet, exemplo corruat ipse suo.
Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1497]: Francisci Natalis Carmina, versio electronica, 3135 versus, verborum 19055, ed. Miroslav Marcovich [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [natalis-f-carmina.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.