Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1497]: Francisci Natalis Carmina, versio electronica, 3135 versus, verborum 19055, ed. Miroslav Marcovich [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [natalis-f-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 60r --


Arpinas minus et licet stuporem
Astanti soleat monere turbae.
Haec quid sunt? Minima mutantur hora.
Laudantur: subito minora fiunt.
Stant nunquam ueluti forent loquta locuta.
At tu nobilium iuuenculorum
Felix gloria, sidus o serenum,
Quicquid carmine dixeris manebit
Semper, perpetuo uigebit aeuo,
Nec umquam poterit subire Lethem.

45. in laudem Marci Antonii Canalis, urbis Spalatinae praetoris dignissimi
Splenduit cuius celebris per orbem
Fama, seu diuus fuit ille seu uir;
Nobilem prisci posuere uates
Hunc super astra.
Quisquis humano generi fauorem
Praestitit quondam, meruit triumphum;
Viuus augustos meruisse honores
Dicitur immo.
Lucidum nomen, decus atque uirtus
Si quibus clari patribus senatus
Fulxerit, nunquam tacitura Lethe
Hunc superabit.
Sed faces tamquam rutilantis astri
Nubila expellent pluuiosa, quorum
Nomen aeternum memorans per aeuum
Fama loquetur.
Nos tibi ciues Spalatensis urbis
Mente deuota modulantis oestri
Dicimus laudes merito decentes,
Marce Canalis.
Iste Turcarum prohibet tumultus,
Exhibent cuncti sua lege sancta;
Iste dat nobis fluat ut benigno
Copia cornu.
Nobilis, fortis, comis iste, clemens,
Prouidus, constans, pius et seuerus;
Hercules, Ianus, Fabius, Camillus,
Iulius iste.
Fulget Illustri iubar ut refundens
Axe ridenti radios decorum;
Gemma concluso rutilans in auro
Sic nitet alba.
Antoni princeps uerecunde, dormi.
Dormias tutus, bone nos Canalis;
En regit, pascit, fouet atque seruat
Te duce Marcus.
46. ad Franciscum Raynerium de laudibus Aloysii Capelli, praetoris Spalatensis dignissimi
Hanc tibi Franciscus mittit, Francisce, salutem,
Vernula Dalmaticis, si petis unde, locis.
Quisquis is est nescis, audito nomine forsan.
Tam breuis est pietas, tam breuis omnis amor?
Excidit ex animo tibi num quod uiximus una?
Affueram puero quod tibi nempe puer?
Tam cito, care, tui iamne es oblitus amici,
Qui uenerabatur teque tuamque domum?
Immemor es totiens num quae dictauerit olim
Seu tua Musa mihi, seu mea Musa tibi?
Ille ego sum quocum studium conferre solebas,
Pieriis quocum fontibus ora dabas.
Quo sine non libri, non gratae cura puellae,
Dicebas quicquid posse placere tibi.
Ille ego sum, laudum nostrarum maximus auctor:
Grandibus in rebus si uoluisse, sat est.
Nonne fui tecum totis, generose, diebus,
Mansit in hac mea dum tuus urbe pater?
Illyricis populis amplissima frena gubernans
Iustitia, meruit qua super astra locum.
Cuius erunt donec uiuet praeconia mundus,
Imperium Venetae dum dicionis erit.
Tertia messis adest forsan uel quarta quod ad te
Scripsit inornatis nil mea Musa iocis.
Quid miser heu feci? Debebat carmina mille,
Mille tibi uersus mittere noster amor?
Non erat absurdum fideique uolumina nostrae
Non inconueniens grandia posse legi.
Dicere ne posses quod te tua cura fefellit,
Credideras in quo non habuisse fidem.
Heu scelus! hoc dubiae posset tibi surgere menti;
Quid tua Lethaeis pectora dantur aquis!
Oblitus non sum rerum, Francisce, tuarum,
Oblitus non est quem pius urit amor.
Desinet insiliens aurata palatia circum
Vnda prius Venetae nobilitatis agi.
Saxea montanos ponet Dalmatia colles
Illyris in Latium uertet et ora solum.
Cuncta prius coeptos reuocabunt flumina cursus
In caput, alba prius nox erit atra dies:
Quam tua de nostris exibit imago medullis,
Quam tuus e nostro dissoluetur amor.
Tempora sed quia sunt nimium distantia primis,
Continuo uariis obruor ecce malis.
Auferor assiduis nunc huc, nunc flatibus illuc,
Vt rapitur tumido cimbula parua noto.
Non potui iccirco tibi carmina mittere nostra:
Carmina, uis dicam? mens nisi laeta facit.
Pulchra serenatae componunt otia mentis
Carmina, carminibus debet abesse malum.
Flamina discerpunt animum contraria nostrum:
Anxietas, dubium, sollicitudo, labor.
Vndique perturbor, series me longa malorum
Iactat et ex duro durius urget onus.
Hinc premit angustae praegrandis inopia uitae,
Hinc inhiat falsis caeca cupido bonis.
Mille procellosos in me consurgere motus
Sentio, proh Lachesis fila seuera meae.
Gramina quot flores, quot habet tua curia patres,
Cum subeant triplici sollicitati gradu;
Quot leuibus uolucres pertentant aera pennis,
Aequora quot pisces, sidera Olympus habet:
Tot mala commotis in me calcaribus extant,
In mea certatim pectora tela ferunt.
Publica priuatos praecedunt damna labores,
Attamen iratos sensimus esse deos.
Credibile est superos his aduersarier oris,
Tam misero quae sunt extenuatae modo.
Quicquid ab exhaustis Turcarum forte procellis
Restitit, id nobis Martia turba rapit.
Haec solet in siluis, inter truculenta ferarum
Saxa, latebrosas gens habitare casas.
Inde soporiferae quamprimum tempore noctis
Opprimit instanter quos tenet alta quies.
Alligat ignotos trahit et per deuia montis:
Libera uenduntur corpora, capta dolo.
Hoc leuius sed enim, quamquam grauis imminet horror:
In laribus propriis non ualuisse mori.
Ad mala tot nostris accessit partibus ingens
Terribilisque fames, durius ense malum.
Monticolae ex altis coierunt rupibus, hi quos
Quam procul edendi saeuus adegit amor.
Vix pedibus sistunt, turgentia membra uideres,
Spiritus his tantum dura sub ossa uiget.
Limina circumeunt, per limina cuncta frequentes
Ore petunt querulo nocte dieque cibum.
Corpora quin etiam prostrata, iacentia passim,
Exonerant animas exonerata graues.
Numina surripiunt humanae pabula uitae:
Proh dolor! heu laesos turba piate deos.
Deucalioneis genus est mortale sub undis,
Exitiale nefas persoluisse satis.
Nunc aliud surgit damnum, grauiora timemus
Supplicia iratum constituisse Iouem.
Iam Phaethonteas meruerunt nostra fauillas
Crimina, tormentis perdimur ecce nouis:
Semen abit iactum; tellus deludit arantes
Sicca; latent Hyades Oleniumque pecus.
Imbribus aspergi noluere salubribus agri
Iam totiens et stat sole perusta seges.
Herba uiret nusquam, solet ut, non gramina rident;
Et tamen aestati uer dedit ecce locum.
Quid tibi commemorem tantos, Francisce, dolores.
Nostra quibus crescens multiplicatur humus?
Quid mala tot numerem, gemebundi maxima luctus
Signa, quibus possent indoluisse ferae?
Sunt alia et liceat multo grauiora fuissent:
Praetor adest nobis qui tamen ista leuat.
Hic requies, nostro sola est medicina dolori,
Solus adest fessis rebus amica salus.
Cuius honoratae propter gestamina famae
Haec placuit nobis scribere, amice, tibi.
Quo celebris Veneta magis exornetur in urbe,
Quo suus in Spalatum clarior extet amor.
Nam quoties praetor, digno se gessit honore
Fecit et in populos munia iusta suos,
Est mihi mos patrius, quis possum laudibus, illum
Ferre, nefas tamquam sit reticere decus.
Vrbe licet Veneta probitas cognoscitur omnis,
Accipe, nam dubitas forsitan iste quis est:
Fulgida lux patriae, regit hanc Aloysius urbem,
Ille Capelleae gloria summa domus.
Quem puto miserunt caelestia numina nobis,
Ne tot ab aduersis obrueremur aquis.
Missus ab augusto non est, mihi crede, senatu:
Decidit e supero sanctus at iste polo.
Iustitiam si quaeris, habet; pietate triumphus
Huic dabitur, meruit religione coli.
Magnanimus, grauis est, constanti pectore, prudens;
Peruius et pronae dexteritatis amans.
Omnia clementer, summa ratione, benigno
Sustinet aspectu consilioque domat.
Tristia quaeque quo facit hic clarescere uultu,
Damna lauat nostros discutiendo metus.
Haud aliter Titan, radiis ubi splenduit albis,
Nebula purpureo lumine nigra fugat.
Sic solet aduersis Thaumantia nubibus Iris
Exhilarare tuas, dure colone, genas.
Puppis ab aequorea rapitur si forte procella,
Sidere Amyclaeo laeta sic esse solet.
Nunc bona promittit, nunc mollia tempora dicit
Affore, constanter tot mala ferre iubet.
Iura petit si quis, geminas sibi porrigit aures,
Ceu quodam numen postmodo uerba refert.
Litibus auditis nunc hos, nunc increpat illos,
Disona concordi pectora pace ligat.
Illius o quotiens actor fuit ante tribunal,
Sponte sua tandem fertur abiisse reus.
Non fora clamosis feruentia litibus augent
Probra, furibundas comprimit ira minas.
Quisquis adit, reuerenter adit; non opprimit Irum
Croesus, auaritiae stat procul inde sitis.
Munera nil prosunt, aequas turbantia leges;
Non prece, non pretio iudicis ardet amor.
Lancibus aequatis examine ponderat ille,
Libra suum nulla parte rependit onus.
O quotiens res est ciuilibus optima rebus
Quando cliens causam non dubitanter agit!
Iudicis arbitrium quod non corrumpitur auro
Nescio quid mixtum cum deitate tenet.
Adde quod hic nobis confinia libera fecit,
A male tranquillis non habitanda uiris.
Semper ab innumeris infesta latronibus ora
Haec fuit, hac nocuis est regione locus.
Cur nisi terribiles quia subsunt ordine colles,
Sunt nemora et frondes, sunt puto causa rubi.
Haec ubi sollerti persensit mente Capellus,
Non potuit tantae crimina ferre necis.
Explorata prius quo sunt factura ruinam,
Nomina, praedonum non inhonora capit.
Sustinuere malae spectacula turpia uitae
Haec etenim meritis praemia digna suis.
Haud minus hic meruit laudis abolendo malignos
Impia quam sceleris gens onerando bonos.
Quid dicam quanti fuit hic solamen egenis?
Hi referant quantis praestita uita fuit.
Tot bona miramur, quae diuidit iste misellis,
Vnde habeat, pietas sed sibi donat opes.
Gratius est superis nihil hac pietate putamus,
Numina nil tantum quam pie facta uident.
Nauita, terrifico ueluti cum sidere nimbus
Ingruit, aspiciens, uela minora parat.
Consilio tetricum tempus praeuiderat olim
Haud aliter nostri maxima cura ducis.
Vndique conflauit uictum prudenter et inde
Instituit ne quo possit ab urbe uehi.
Quod nisi fecisset, puto sic moreremur ad imum,
Aut fierent saeuae saeua pericla necis.
Viuere quis nostrum tam duro tempore posset
Ni uigil hic, qui nos praemonuisset, erat.
Ergo salus nostra est, columen, tutela Capellus,
Vita, fides, animus, dux, medicina, quies.
Huic Spalatum meritos semper debebit honores
Porriget et uictas ad sua dona manus.
Hoc duce Politiae non desperauit iniqua
Conditio, Clysium sub iuga nostra fugit.
Effera Choruatiae populorum nomina toruae
Hoc duce iam Venetos in sua regna uocat.
Et uocitet sine fine precor, quia digna triumphis
Efficit hic, populos qui pietate fouet.
In manibus mors nostra suis fuit, ergo salusque;
Omne bonum dedit hic, reppulit omne malum.
Di sibi concedant quod nos non possumus ipsi,
Quicquid e laurigero principe dignus erit.
Di faciant uobis, quis consultantibus iste
Venerit, externas conciliare plagas.
Libera purpurei supponant colla tyranni
Mundus et, o uestros procidat ante pedes;
Subdita qui meritis loca, qui tractatis amore,
Perpetuus uobis est dicionis honos.
Ista coronatis sunt nobiliora triumphis
Facta, metu quae, ui quaeque cruore carent.
Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget
Thracius, extremi qua Garamantes arant;
Qua perhibent roseis pronum Titana quadrigis
In mare purpureas abdere nocte rotas;
Proferat imperium Veneti reuerenda senatus
Curia, Romuleis fascibus egregior.
O, utinam uideam Veneti uolitare leonis
Signa, fouent populos nam pietate suos.
47. in laudem Augustini Mullae, censuram seu legationem gerentis, sapphicum
Praemia ob clarae celebrata uitae
Quod magos Persae posuere caelo,
Semper augustos monumenta tradunt,
Indite censor.
Glorians famae, celebrata currum
Solis occasus iubar et ad ortus,
Iactat excelsos sapiens alumnos
Graecia septem.
Cecropis doctae memorant Athenae
Theseos, Codros simul Aristippos;
Quos quidem cunctos eleuasse uirtus
Dicitur alma.
Regulos, Brutos, Fabios, Camillos,
Nulla Marcellos reticescet aetas,
Subdidit mundum sibi quod triumphans
Martia Roma.
Et tibi surgit Veneto leoni
Gloria, ad seros remeans nepotes,
Quas queas partes alias tuis iam
Subdere regnis.
Mulla commissum facit ecce munus
Iam probe, iuste, comiter, benigne.
Illyris gaudet patiens ut ora,
Nec mala sentit.
Iam magos Persas, sophiae magistros,
Iudice uincit tuus ecce Mulla.
Graeciae septem sapientiores
Mulla subaequat.
Cecropem, Codrum, Phociona uincit.
Iliae claros superat nepotes,
Regulos, Drusos, Decios, Camillos
Corneliosque.
Semper extento catus orbe uiuet;
Donec aeterni rutilent Olympi
Sidera et fiet mare procellosum,
Mulla uigebit.
48. ad Gregorium Caballinum Sibenicensem poetam eximium
Felices docto cognomina docta parentes
Crediderim casu quod tribuere tibi,
Nunc maiora fide tua cum dictamina cerno,
Qualia uix prisco tempore saecla dabant,
Qualia credibile est non sacros ante poetas,
Collibus Aoniis nec cecinisse deas,
Nil dubito, constat Parnasia numina facto
Concilio nomen constituisse tuum.
Inde corymbiferam capiti imposuisse coronam,
Munera non ulla deperitura die.
Ergo Caballino donatus nomine uates
Laurigeros inter tu quoque notus eris.
Inter honoratos non ultima gloria uates,
Ergo Camenarum tu quoque lumen, aue!
49. responsio eiusdem
Candida fama prius mihi te, Francisce, poetis
Cantabat nostri temporis esse parem.
Carmen ubi ardiua formatum incude recepi,
Quale Meleteus fecerat ante senex,
Fama, tace, dixi, non est hic temporis huius
Vates: umbra sub hoc corpore prisca latet.
Si sunt uera satis Samii documenta magistri,
Ad noua fata iterum Maeonis umbra redit.
Iamque iterum qui cantat, erit grauiore cothurno
Committetque truces ad fera bella uiros.
Smyrnaeusque Meles quantum Calaberue Galaesus,
Dalmaticus tantum notus Iader erit.
Nunc tamen ad nostrum ludis quae carmina nomen,
Siue patres illud seu posuere dei,
Stesichori Philomela tuo cantauit in ore
Et congesserunt mella Platonis apes.
50. de fide Modonei populi erga dominium Venetum
Non tot in Actiaco numerauit rostra tumultu
Nereus, ex imis sollicitatus aquis:
Non Agamemnoniae tot conflauere Mycenae
Vela, Phrygas pateret cum grauis ira nurus;
Itala non tellus, non Persia protulit horrens
Belligeratorum tot fera corda uirum.
Quis tot in Haemoniis uidit tentoria campis
Cum tremefacta suas Roma timeret opes,
Quot centum uenere rates, quot in agmina Turcae
Conuenere feri praecipitata manu.
Quo melius tibi, sancta Fides, pia thura darentur
Esset et hospitibus dignior ara tuis.
Gens Modonea tuum melius quo numen adoret
Et ferat ante tuos munera grata focos.
Haec circumsessos armato milite muros
Vt uidet intrepida mente, uirilis agit.
"Nunc opus est dextra, socii; nunc pectoris ardor,
Emineat uestri nobilitandus honos.
Arma parate: graues circumstant undique turmae;
Classis en ab alto gurgite saeua uenit.
Barbarus haud aliter truculentus obambulat hinc nos,
Inde petit muros, quaeritat inde gradum.
Martius occluso lupus instat ut omnis ouili
Rostra cruentauit si stimulante fame.
Et licet horrificus Caesar terraque marique
Sit prope: terrificas spernite quaeso minas.
Robora magnanimae spernant insignia laudis
Cuncta, dat aeternum mors generosa decus.
Tempus adest fidei monstrandae clara per aeuum
Praemia, pro dominis quos decet esse suis.
Tempus adest fidam quo te non sola Saguntos
Iactabis: meritum tale duabus erit.
Stat dare pro Venetis diuo duce et auspice Marco
Vxores, uitam, pignora, tecta, solum."
Dixit et exustis cara cum coniuge natis
Omnia fert rapidis conicienda rogis.
Res mira et nullos umquam moritura per annos,
Indiga Maeonio carmine tanta fides.
Opposuere uiri pugnantia pectora Turcis,
Sit quasi pro dominis mors inacerba suis.
Tunc Mahumetanae ceciderunt corpora gentis
Obuia pectoribus quot coiere suis.
Hic gemitus, graue murmur erat, suspiria, luctus;
Hic dolor, hic tetricae tristis imago necis.
Quocumque aspiceres, duro sub Marte cadebant;
Omnia liuentis plena cruoris erant.
Tanta fuit strages, quod nec manus unde ferire,
Nec ubi possit habet sistere planta pedem.
Rubra coloratas uoluebat riuus in undas
Sanguineus mixtis busta cadaueribus.
Hostibus at postquam cessit uictoria, Caesar
Dixit: "Honoratae gens erat ista necis.
Inclita gens erat haec, meritis cumulanda beatis,
Perpetuas si non praeposuisset opes.
Felix, o nimium felix Modoneia pubes,
Vela feret donec Graecia, semper eris.
Dicet, ad Aegaeas si quis rate tenderit undas:
Haec nimium Venetis terra fidelis erat."
51. de aduentu Petri Cyppici, patricii Spalatensis, hecatonstichon
Buxea multiforas nunc nunc age, tibia, uoces
Concine; Threiciis concordent aurea neruis
Plectra; coronato prodeas, cantator Apollo,
Vertice, non humeris desit genialis amictus
Purpureis, Phrygiae sed habens contegmina pallae.
Talis ades, celsi qualis ueneranda Tonantis
Exhilaras sacro nitidus conuiuia cantu.
Eia age Castalio coeant e fonte sorores
Sicelides, nimio quatiant age uerbere terram.
Applaudantque simul iuuenes puerique puellae
Et matrona, graues uultus sed ponat opertae
Frontis ac obductas hilarent pia carmina rugas.
Permutentque genas tantum dum munera diuis
Rite celebrati reddantur debita uoti.
Dum niuei centum maculentur caede iuuenci,
Dum tibi turicremis cumulentur cinnama flammis,
Iupiter, astrigeri residens qui uertice Olympi
Cuncta regis, decimum prospectans lumine mundum;
Qui mare ueliuolum, terras qui lege gubernas
Perpetua et liquidus quicquid complectitur aether.
Quod Petro dilecta suum remeasse penatum
Limina, quod reduci licuit tetigisse carina
Optatos patriae portus, dulcissima natos
Pignora facundi constringere pectora fratris
Moribus et nulli cessurae coniugis almam
Conspicuamque fidem, superat quae nobilis omnes
Hesperias Graiasque nurus probitate decori
Corporis. Hanc niueam contendat quisque Lacaenam
Esse, peregrinis tamen at remorarier oris
Nil timuit placidi constans reuerentia Petti.
Nec timuisse procos decuit telasque retextas
Coniugis absentis. Felix cui casta pudicum
Praeseruat fortuna torum taedasque iugales,
Seu licet ad Gangem, gelidas seu tendat ad arctos,
Vel super Hesperiae loca disiunctissima Thules,
Amne Canopaeo uel qua fluit aequore Nilus.
Nulla timoris erit spiritus in pectore fixa
Composito, nullis libeat mihi ponere lustris
Temporibusue modum semper tibi fida manebit
Vxor, amica tuae seruabit munera uitae.
Nec properare domum fama cogeris iniqua:
Eximium patriae decus et generosa nepotum
Gloria, Petre, tuum, properauit publica gressus
Cura tuos, propriae postponens munera causae.
Dum miseris conferre putas, dum quaeris amicis
Obsequium patriam firmo munimine fulcis
Dumque tuam, dignis patriae te quisque parentem
Laudibus ad summi perducit sidera caeli.
Perducantque precor uicturi semper in aeui
Saecla. Nec immerito: quis enim grauitate Catonis,
Religione Numae, Bruti pietate perennis
Moribus aut Laeli meruit maiora diserti.
Num Ciceronis honos, diui num Caesaris almum
Nomen, an excelsi praestantia clara Metelli
Tot meruere, sacrae quot habet praeconia laudis
Noster Amyntorides, nostri prudentia Iani,
Qui ratione moues geminas in uertice frontes,
Praeteriti retinens quicquid praecesserit aeui
Quicquid et est subita uenturum clade repellis.
Ingenio uoluens quid sit tolerare, negandum
Quidue, per aduersos truculenti numinis aestus
Magnanimus calcas, sapienti corde refrenas
Fumiferos animi motus tenebrosaque mentis
Damna, sub Hectoreo possunt si talia cerni
Pectore. Tot oculi tibi sunt, quot, maxime, summis
Rebus agis, cauda, quot habet Iunonius ales;
Clara serenato fulgent quot sidera caelo,
Littore Mygdonio numerantur quotue lapilli.
Non amor aut odium certant, non muneris in te
Praemia, uaniloquae non fallax gloria pompae,
Non dolus aut dubiam lacerantia fulmina mentem;
Ast honor et pietas, cordato pectore uirtus
Nobilis, egregium decus et ueneranda deorum
Religio placidi simul et mens conscia recti.
Qua soleas, iusta perpendens omnia lance,
Soluere quid deceat, turpi quid distet honestum,
Quid sumus et quantos humana negotia motus
Exagitant, - scelus oh! - uariat quam caeca rebelles
Alternans fortuna uices, quo turbine fertur
Vita hominum, breuibus nimium conclusa diebus.
Quis modo diuini memoret reuerenda Platonis
Dogmata? Num Samii docuerunt talia uatis
Scripta? Stagireo num sunt haec digna magistro,
Quae tibi longa dedit rerum experientia, longus
Vsus et ex summis prudentia condita libris?
O quantum et quotiens felix, o mente benigna,
Qui procul amota causas caligine rerum
Perspicis, heroas contemnens, sceptra, tyrannos,
Diuitias Fului uel crimina sacra Metelli.
Hoc melius quam si Gadibus remeare subactis,
Litus ad Eoum properes, Rhodopeia Martis
Regna, simul Babylon, uel quae spolianda trophaeis
Ausoniis inuicta manet; si sub iuga mittas
Tot populos, quot Roma suis submisit alumnis
Martia. Praecipui sunt haec monumenta triumphi
De propria uirtute suos quod quisque parentes
Subleuat ac titulos statuat non caede rubentes,
Vrbibus euersis non ui neque fortibus armis,
Laude sed aeterna, facis ut, meritisque togaque,
Nestoreos Phrygiosque precor uicturus in annos.
52. ad eundem, pictas urbes ementem
Pro quibus immensus bellum ciet urbibus orbis
Dantur et alternae uulnera mille neces;
Pro quibus argentum, fuluum uacuatur et aurum:
Ecce nouem nummis octoue Petrus habet.
Proh scelus! humanae quanta est stultitia uitae:
Quo pereunt reges unicus assis emit!
53. Marco Marulo in ualle Surda commoranti
Cultor et antistes Surdae, celeberrime, uallis,
Marule, perpetui regis amator, aue!
Cuius in auxilium fidei dictamina nostrae
Plura uigent, scriptis annumeranda sacris.
Cuius honoratae uolitant insignia famae
Praemia, Pieriis digna referri modis.
Scire uelis fortasse tui quid Marce, sodales,
Quid faciant fratres, quid pia mater ait?
Ipsa tuos patria infelix qua mente recessus
Pertulerit? Num quid fleuit amica cohors?
Barbarus haud aequo dictus cognomine quaestor
Te loquitur, de te somnia fera refert.
Si quis ait scriptum quod te misisse, "Salutat -
Interrogat - num me Marulus anne meus?"
Huic, ubi pro certo missam uidet esse salutem,
Labuntur lacrimae maesta per ora piae.
Moribus excultis Aloysius atque Marinus
Heu ueluti amissum te sibi uterque dolent.
Hi prece sollicita sacratum numen adorant,
Vt possint tecum uiuere siue mori.
Nicoleon sine te Petrarcha nec incubat aris,
Vt prius: oranti tu sibi in ore sonas.
Te meminit superos tacita si uoce fatigat,
Te licet absentem nocte dieque refert.
Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta,
Hieronymus de te, Marule, mira canit.
Hoc sonat ad citharam; laudat per compita, stringit
Pectoribus; grates hoc tibi semper agit.
Incolumes tibi sunt fratres, carissima mater
Viuit adhuc, sine te si tibi uita foret.
Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas,
Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat.
Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe
Omnibus exemplar consiliumque decus,
Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas
Et probitas uitae religioque fides.
Nos sine te laeti nequaquam uiuimus; auget
Tot mala nostra tuae facta ruina fugae.
Viuimus et si uis nostram cognoscere uitam,
Accipe, pars animae maxima, Marce, meae:
Egredere e muris nihil est nisi Turcicus horror,
Praeda cruenta, neces, flamma, querella, fuga.
Villicus accurrens albo et sine sanguine uultu,
Dat captiuorum nomina, bella refert.
E speculis custos trepidi dat signa tumultus:
"Heu fuge, - conclamat - praecipitato fugam!"
Quisquis ad arma uocans se praeparat, arma resultant;
Arma gerit iuuenis, currit ad arma senex.
"Pax intra muros tamen est laudanda, sed, inquis,
Haec solet externum saepe leuare malum."
O utinam pax ista foret! Maiora sed intus
Bella tument, odiis heu maledicta nouis.
Qualia Romulei nunquam uidere nepotes;
Aetas non uidit qualia nulla prior.
Natus it in patrem, saeuissima filia matri est;
In socerum dirus suscitat arma gener.
Frater in auxilium fratris non sperat, amico
Nullus amicus adest; nunc nepos odit auum.
Cognatum, cognate, caue! Stat quaeque sorori,
Tamquam priuigno saeua nouerca, soror.
Iurgia, si rixas, si quis conspexeris iras;
Saeuitiam, lites, conuiciumque dolum.
Protinus accurrit populi non parua corona;
Interroga, quid sit? - Ista propinquus agit.
Nullus amor; quae sunt miseris solacia rebus?
Prospicis arma foris, prospicis arma domi.
Interea felix tu laeta mente reponis
Otia, candidulis candidiora rosis.
Integer expectans aeternae praemia uitae,
Irrides nostri temporis exitium.
Inconcussa fides suffert tentamina mundi,
Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum.
Quem pro Francisco uelis exornare misello,
Perpetuo sic te donet, amice, bono.
54. Marci Maruli responsio
55. ad statuarium, Marci Maruli effigiem formare procurantem
Vana cupis: gypso longum protendere in aeuum
Effigiem tanti nominis atque uiri,
Nobilis o fictor! Fabrili fictier arte
Non potis est uirtus uiuida: uana cupis!
Marmora Praxitelis frangentur et aera Myronis;
Durat Apelleis nec color in tabulis.

Vade retro

Vade porro


Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1497]: Francisci Natalis Carmina, versio electronica, 3135 versus, verborum 19055, ed. Miroslav Marcovich [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [natalis-f-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.