Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ora, uentri minimum indulge. Hoc demonium non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Somnolentiam caue et uigilils operam da. Qui uigilat, non sinit perfodi domum suam. Fac aliquid operis, ut nunquam te diabolus inueniat ociosum. Sexum diuersum, quantum potes, fuge, quantum licet, obliuiscere: fugientem deserit concupiscentia, obliuiscentem dimittit foeda titillatio. Semper tamen totam uincendi spem in Deo colloca. Sine me — inquit — nihil potestis facere.
Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA VETERVM
Hactenus de castitate. Nunc iis, qui culpa aliqua lapsi sunt, demus poenitentię locum, ut resurgant. Et quidem, nemo est, qui non peccet. Septies in die cadit iustus, ait Scriptura. Et Ioannes apostolus: Si dixerimus — inquit — quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Igitur, quoniam omnia Deus conclusit sub peccato, ut omnium misereatur, omnibus necessaria est poenitentia, quę, quanti fructus sit aut qualiter agi debeat, exemplis patebit. Legimus Israhelitas, quoties Legem sanctam pręuaricati sunt, Deo uindicante
erumnis uastationibusque affectos. Rursum, cum poenitendo sese correxissent
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.