Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Magna quidem hęc Constantii erga calumniantes patientia, sed non minor illa Gregorii pontificis erga laudantes modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus pontifex et laudatori satisfecit et, cum summo honore preditus esset, ab humilitate non discessit. Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa se deinde inter homines uersantem iactantię aura perstringi sineret, ut non aliud olim magis ueritus ad eremi latebram confugisse uideatur, non ante uitę finem inde discessurus, nisi iussio intercessisset diuina, quę postremo dignum illum iudicauit, ut consuasor ei autor fieret salutis multorum. Hinc eundem haud parum sępe monachis pręcipere solitum tradunt, nequis propterea se ante alios esse existimaret; quod aliquo miraculi ostento insignitus esset, quando quidem et Dominus discipulos suos non ideo gaudere iusserit, quia demonibus imperarent, sec quia in libro uitę ęternę scripti censique essent. Iterum admonebat, si quam aliquis ex illis uel secretę uisionis uel
spiritalis fruitionis dotem a Deo accepisset, nemini nisi necessitate
coactus proderet. Alioquin si exinde illum prę cęteris ęstimationi haberi
contigerit haud facile uanę glorię uitio cariturum. Eo autem surrepente
gratiam omnem, quam assecutus fuerat, irritam fore dicente Scriptura: Qui
in uno peccauerit, multa
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.