Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-316 --

Antonium quoque abbatem tradunt Martiniano, militum pręfecto, pro filia, quam nequitię spiritus possederat, supplicanti respondisse: ne se opem posceret, cum et ipse peccator esset, sed, si in Christo confideret, eidem supplicaret, iuxta fidei meritum gratiam ab ipso impetraturus. Credidit Martinianus, et domum rediens Deum precatus

incunctanter, filiam a demonio liberauit, ut predictum ab Antonio fuerat. Pulchre igitur unico responso Antonius tria simul expressit bona: humilitatis obseruationem, fidei uirtutem, infirmitatis remedium.

Moyses uero abbas haud dissimulauit non solum se laudationem sui non quęrere, sed etiam detractione delectari. Siquis enim uisendi eius studio aduenisset, raro aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem pręsidi quoque prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi

notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis eum quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum.

Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit, - irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset

hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab humane glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus?

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.