Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-315 --

etiam prędicari uoluerit, non fuit inconstantię uolubilitas (nullum uitium in eo, qui Dei sapientia est, cadere potest) sed pię dispensationis miseratio, quę diuinę conuenit bonitati. Non solum enim illi, qui iam credebant, quomodo ostentationem uitarent, instruendi, sed etiam, qui nondum credebant, ad fidem manifestioribus signorum spectaculis conuertendi erant. His dicitur: Si mihi non creditis, operibus credite! Illis: Cauete, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis!

Sic et apostoli Dominica uestigia secuti, ad confirmationem prędicatę fidei in propatulo quidem miracula operabantur, reuelationes autem uisionumque mysteria, nisi necessario in uulgus proferenda essent, occultabant.

Paulus apostolus, cum raptus in paradisum, siue in corpore siue extra corpus, audisset arcana uerba, quę non licet homini loqui, annos quatuordecim rem tantam silentio texit, conscientia sua contentus, donec Corinthiis (ueritus, ne pseudoapostolos sibi uel sui similibus pręferrent, alienati a ueritate, quam ab ipso didicerant) eam aperuit palamque fecit. Sed et hanc gloriandi necessitatem insipientiam uocat. Factus sum insipiens, inquit. Vos me coegistis. Ego enim a uobis debui commendari; nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio.

Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum, qui rogatum aduenerant. Morbo affectos coram se curationis gratia adduci uetuit, quoniam ultro citroque commeantium agmen ostentationi esse potuisset. Oleum eis benedictum mittebat, quo peruncti conualescebant atque a langoribus liberabantur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.