Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-313 --

precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt.

His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem, uti se adiuuet secumque collaboraret, citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideo nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum suscipimus, cum ipse protestetur ac dicat: Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Et iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nec quenquam moueat, quod Maria sedens secus pedes Iesu et uerbum illius audiens optimam partem dicitur elegisse. Non enim propterea hospitalitatem Marthę improbatam credimus, sed bono melius pręlatum, actioni contemplationem. Ad quam tamen non potest peruenire qui non prius iustitię exercitationibus labem expiauerit delictorum, ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum.

Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in ęnigmate et per speculum uidemus, post hęc facie ad faciem, et sicuti est, uidere ualeamus.

Iccirco Paulus apostolus Hebreis pręcipiens ait: Charitas fraternitatis maneat in uobis, et hospitalitatem nolite obliuisci! Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Et Dominus ad Discipulos: Qui recipit uos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Et quicunque potum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.