Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc quidem multi pię simulationi adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis intermediis, qui inter Christi ascensionem et Euangelii uulgationem fluxere, ueniam hanc Iudeis ad fidem uenientibus datam, ut simul etiam legalia tenerent, si uellent; non autem ita et conuersis ex gentilitate, ne sibi circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne uero Lex ipsa cum idolatria pariter execrabilis uideretur, noluerunt utranque eodem tempore relinquendam iubere. Lex igitur paulatim ostendente se gratię plenitudine est euacuata. Idolatriam uero statim, reppellendam iudicarunt, ut constaret alteram Dei opus fuisse, alteram diaboli. Sic ista omnia, quę dicta sunt, Paulum non simulate, sed licenter, ut Iudeum inter Iudeos egisse credimus omnibusque omnia factum, ut omnes lucrifaceret. Intantum autem gentiles a Legis obseruatione prohibuisse, ut ad Galatas scriberet: Ecce ego Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis non proderit. Et de Tito discipulo: Sed neque Titus — inquit — qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Quin etiam principem apostolorum Petrum aliquando ausus est reprehendere, quod ex gentibus fideles iudaizare fecisset. Cum — inquit — uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam uenissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem uenissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt cęteri Iudei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum uidissem, quod non recte ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephę coram omnibus: Si tu, cum Iudeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? Quod certe Paulus nequaquam dixisset, si etiam ipse ea, quę supra dicta sunt, per simulationem et non per licentiam potius peregisset, Iudeorum saluti consulens, sed gentiles, ne eadem facerent, coercens. Postquam autem satis omnibus notificatum est ueteres cerimonias legumque
sanctiones signa figurasque
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.