Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-311 --

sibi compararit. Det, inquit, misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, et catenam meam non erubuit. Sed cum Romam uenisset, solicite me qu ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: Veni, benedicte Patris mei, posside tibi regnum paratum a constitutione mundi! Hospes enim eram, et collegisti me; in carcere eram, et uenisti ad me. Amen dico tibi, quicquid fecisti uni de his fratribus meis minimis, mihi fecisti.

Syluestrum quoque hospitalitatis pręter cętera studiosum fuisse ferunt. Timotheum ab Antiochia uenientem presbyterum, et ipse presbyter, domi suę benignissime suscepit. Eundem mox, quia Christum prędicabat, martyrio coronatum condidit et sepeliuit. Cui enim uiuo hospitium pręstiterat, mortuum tumuli honore carere non sustinuit. Deinde ad pontificale officium promotus effecit, ut omnibus ad urbem aduentantibus apud se hospitandi ius esset. Itaque* corr. ex Ita ut cum beato Iob iure suo dicere poterat: Foris non mansit peregrinus; ostium meum uiatori patuit.

Gregorius uero pontifex non solum facilem ad se aditum concessit peregre aduenientibus, sed etiam per fora et compita passim quęsitos inuitauit. Insuper discumbentibus interdum ipsemet ministrauit. Qua humilitate meruit aliquando conuiuam habere Christum. Semel enim inter ministrandum, dum se paulisper auertisset, conuersus deprehendit unum ex conuescentibus non apparuisse. Quam rem uehementer secum admiranti nocte proxima affuit in uisu Dominus dicens: eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.