Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
sit, quis dubitat, quin prępositorum iussa perinde seruanda sint ac Dei parique sedulitate adimplenda. Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset, continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterii septa sub duo errecta stabat. Repente igitur Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc et cilicio tantum indutus erat, abiit, et hoc quidem brumę tempore, ut multi mirarentur, quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari. Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod
sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota*
corr. ex Mareote
Lybię sibi muneri missas duobus
adolescentulis ad senem quendam procul in ulteriore deserto manentem
deferendas dedit. Quos, dum iter agerent, nubilosa circumdedit caligo, ita
ut, quo pergerent, nescirent. Per uastam igitur errando solitudinem diem
noctemque consumpsere, senis cęllula nusquam inuenta. Cumque diu expectati
non redirent, reperti sunt positis genibus animas efflasse, illibatis
ficubus, quas secum tulerant, siquidem inedia perire quam abbatis
pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis
uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et
escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam
constantię prębuerunt exemplum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.