Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut hic, qui illud per uim polluere attentauerat, suum confoderet et sua sibimet manu mortem conscisceret. Eo cadente reliqui omnes, qui in pari infidelitate diu iacuerant, per fidem sese errexere Christi, et unius increduli poena multis credendi causam prębuit. Seruatium, Traiectensem episcopum, hac Spiritus Sancti gratia donatum fuisse ferunt, ut prędicantem audientis alienigenę diuersęque nationes unaquęque sua lingua locutum putarent, nihil non intelligentes, quod ab illo esset prolatum. Ad hęc tot miraculis claruisse dicitur, ita pure sancteque uixisse, ut prędicatione, uirtute, moribus ad perfectionem apostolorum proxime accessisse uideatur. Igitur uitę sanctimonia pręstet oportet, qui pręstare cupit prędicandi doctrina operationeque signorum. Iuoni presbytero ad prędicandum eunti fluuius non modico incremento ponti supereffusus uiam incluserat. Mox in sese collectus ac subsidens, uelut ueritus tam salubrem operam remorari, transitum prębuit rursumque operuit aquis. Huic simili miraculo olim Leuitis arcam ferentibus Iordanis ad fontem reuersus aridum cessit iter, sed qui illos secuti sunt, in Terram promissionis peruenerunt, qui uero Iuonem, in cęlum ascenderunt; alterum Legi, alterum Euangelio datum. Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, cum in Gallia apud Vigorniam urbem
sub dio prędicaret et populus imminentem supra se atrę nubis contractionem
cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit
et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos,
qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto
hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius
pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine
melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa
deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.