Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-298 --

grauia forent, per Syriam dispersis et in Synai* corr. ex Syna usque habitantibus Roma non ita multum abesse, ut abest, uideretur.

Ad eundem etiam, dum adhuc abbatis officio fungeretur, uenisse quendam atque elemosinam poposcisse legimus, quod se naufragium fecisse diceret; et cum sex nummos ab eo accepisset, mox reuersum totidem pari facilitate (tanta erat largitoris benignitas) impetrasse; perendie deinde rursum accessisse lamentantem minimum quid prę iis, quę in mari amiserat, sibi fuisse emendicatum, proinde ad opem eius implorandam iterum atque iterum necesse se habere confugere; tunc murmurante multum dispensatore ac dicente iam aliud nihil, quod dari possit, pręter argenteam lagunculam in monasterio restare, continuo eam ipsam a Gregorio tradi iussam.

Cęterum Gregorius haud multo post summus pontifex designatus, cum duodecim tantum peregrinos pauperes, in illis apostolos Domini ueneraturus, inuitari pręcepisset, discumbentes intuitus pręstituto numero unum superesse animaduertit, et cum inuitatorem criminis argueret, quod plures, quam iussus fuerat, conuocasset, ille e contrario nequaquam plures esse asseueraret, eos de integro consyderare coepit atque eum ipsum, quem, ut solus uidere potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo iuuenis, modo senis speciem uultu pręferre. Tali ostento attonitus silentium tantisper tenuit, donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quisnam esset, interrogauit. Ille se non hominem, sed angelum esse respondit, cui aliquando sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum a Deo electum, qui pręesse Ecclesię post Pelagium pontificem deberet, e uestigio tenues dilapsus in auras conspectum eius dereliquit. Gregorius igitur quoniam neque sępius petentis procacitate sic offend

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.