Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari, Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici in ipsos debacchantis. Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius
exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam
Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum, continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur. Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum
accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi
dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut
ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam
partem elegisse dicitur,
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.