Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
putabatur, ueniam supplex petiit. Tum preda restituta amouit, exercitum matureque recessit, tam deinde fauens Christianis, quam antea fauerat impietati perfidięque Arrianę. Basilius etiam episcopus uere columna ignis (ut cuidam uisum fuit) calore ęstuans charitatis, non est ueritus Valentem imperatorem increpitare, quod ecclesiam quandam, quę Christianorum iuris erat, tradidisset Arrianis. Sublatis iurgiis eo deducta est res, ut fidei periculum facerent. Clauserunt ecclesię fores, decernentes, ut, ad quorum precationem per se patefierent, illis eius possessio cederet. Arriani dies treis perpetuis supplicationibus in cassum orarunt. Basilius uero, postquam precatus est, leui bacillo portas tetigit dicens: Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię! Et statim ac si uocem iubentis sensu aurium, quas non habebant, percepissent, sic obsecundanter paruerunt. Iccirco nemine refragante ecclesia adiudicatur Christianis. Et plerique etiam Arrianorum relicta heresi fidelibus sese iunxere, quod solis illis apertum esse cęli aditum dicerent, ad quorum inuocationem sic aperiri ecclesię aditum uiderant. Sed mira profecto extitit pertinacia nonnullorum, qui ne signa quidem uidentes conuerti uoluerunt. Copres presbyter, eremi Thebaidis cultor, cum quendam de grege Manicheorum
prauitatis suę contagione alios corrumpentem cohibere nullo modo posset;
aduocata populi concione pyram extrui iussit, proponens, ut, qui ipsorum
duorum ignem ingressus aduri nequiret, ei fidem omnes probatam haberent.
Manicheus, timidum animal, Copretem prius rem experiri petiit. Copres autem
in Domino confidens sine cunctatione in flammas irrupit. Ac qualis
intrauerat, talis exiit; non nidoris, non caloris molestiam sensit.
Dubitantem post hęc Manicheum auertentemque sese hi, qui spectaculo aderant,
ui corripientes in ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem
implorauit et ab illo exemptus
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.