Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
illum, quem prima Nicena synodus damnauerat, etiam Dei iudicio damnatum omnibus palam fuit. Mattheus quoque Palmerius Florentinus in suo Chronicon libro testatur Olympium quendam, Arrianum episcopum, quingentesimo decimo Dominicę humanitatis anno, dum apud Carthaginem in balneis lauans sanctam Trinitatem sacrilego ore lacessisset, tribus igneis iaculis ab angelo uisibiliter percussum conflagrasse. Recte quidem tot ictibus scelestus ille interiit, quot in Deo personas offenderat, quarum Trinitatem unius esse substantię unus percussor iuxta fidei nostrę confessionem declarauit. Verum Dominus noster, ut fidei ueritatem ostenderet, sicuti sępe ab impiis hereticis prauitatis poenas exegit, ita ab eorundem insidiis tutatus est seruos suos. Ioannes Chrysostomus, episcopus Byzantinus, quoniam Gainę, militię magistro,
uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab
illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę
impatiens quibusdam ex militibus suis negocium dederat, ut domum, in qua
Ioannes erat, noctu aggressi incenderent atque ipsum, si forte flammas
euasisset, ferro perimerent. Qui ubi domui appropinquassent, uisis circa eam
angelorum copiis territi fugam petierunt. Iterum nocte insequenti missi
eadem uisione repelluntur et re infecta ad Gainam redeunt. Postremo ipse
Gainas ratus episcopum conductitios habere; qui sibi pręsidio essent, cum
ualidiore militum manu ad eum inuadendum profectus est. Sed et ipse simili
modo perterrefactus celerius abiit quam uenerat. Et quoniam putauit
ciuitatem cum Ioanne stare, furore percitus perrexit in Thraciam, coegit
exercitum et reuersus deuastabat Byzantinum agrum, etiam urbi proxima
incursans. Arcadius uero imperator molestiam hanc absque hominum cęde
auertere cupiens, cum ad illum placandum legationem destinare uellet,
Ioannem ultro se offerentem misit. Eius aduentu Gainas consternatus humi
procidit et ab eo, quem interempturus
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.