Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
philosophorum sententias nihil certi asserentium nutabat, donec ab Athenis transiens in Aegyptum, explorato philosophię nostrę sensu, Christo credere coepit. Inde reuersus Eubulum* corr. ex Eubolum pręceptorem suum de ratione uerę sapientię disputando superauit et ad Domini nostri cultum conuertit. Reperit ergo Basilius in Ecclesia, quod in Academia non poterat reperire, et discipulos docuit, quod non didicerat a magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur, circumfusos lumine uiderunt, qui aderant, eaque res indicio fuit eos antehac ueri ignoratione in tenebris fuisse. Constantinus imperator ob Christi cultum, quoniam nouam religionem in rem publicam Romanam inducere piaculare uidebatur, a philosophis redargutus diem constituit, quo cum Christianis ad rem inter se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui probabiliora in medium attulerint, cęteris sequendi autores fierent. Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite! Maxentius quoque imperator, cum esset Alexandrię et Christianos ad
sacrificandum diis cogeret, Catharinam uirginem, ne eximium formę eius
decorem sęuiendo deformaret, a fide Christi philosophorum suasionibus auerti
cupierat. Igitur ex omnibus prouincię oppidis quinquaginta sapientissimos
deligi curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc
locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem
induxerit. Immanissimus tyrannus
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.