Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caput IX / DE FIDE CHRISTI CONTRA MAGOS
At quoniam non defuerunt, qui Christicolarum supra humanam naturam uirtutem magicę arti deputarent, operęprecium est referre, qualiter ab his magi quoque ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt. Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus diaconus illo accessisset et Euangelium Christi miraculorum operationibus confirmasset, Samaria uerbum Dei accepisse dicitur et ad baptismum simul uenisse. Nonne ideo, quia maiora quędam certioraque in discipulo Domini deprehendit quam deprehenderat in mago? Qui ubi se Philippo longe inferiorem uidit, et ipse credere se dixit, baptizari uoluit, non fidei ardore, sed operum, quę ipse facere nequibat, cupiditate, ratus recepto baptismate se etiam ęque grandia admirandaque facturum. Venit deinde Petrus, et cum baptizatis manum imposuisset, acceperunt Spiritum
Sanctum. Hinc Simon offerre pecuniam coepit, petens sibi potestatem dari
Spiritum Sanctum conferendi, cui uellet. Nunquid igitur magus apostolus, cui
Simon supplicat et se quidem non habere, quod ille habebat, auidius poscendo
manifestat? Pecuniam autem offert sperans, si petita obtineat, multum se
inde lucri facturum. Sed qui spiritalia credentibus gratuito erogabat,
maledixit procacis hominis peruersam nequitiam, qua ille donum Dei pecunia
parandum putauit. Qualis ergo arbor, talis et fructus
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.