Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
secum ad palmam adduxit
martyrii Antonino imperatore Ecclesiam persequente; Catharina, uirgo et
martyr, per quam Dei sapientia mundi sapientes uicit et cuius corpus de
Alexandria, ubi pro Christo passa est, ad montem Synai angelicis manibus
translatum dicunt, ut nemo dubitet Sed profecto inter sanctos sanctasque omnes, ut primum apud Deum locum obtinet, ita prior inuocari debet Regina cęli, gratia plena, benedicta in mulieribus, Maria Virgo, Maria simul et Mater, cuius immaculatus et intactus uenter Spiritu Sancto repletus edidit Saluatorem mundi. Nihil certius speratur, largius tribuitur, tutius conseruatur quam quod ipsa pro nobis poposcerit Filium. An quicquam maternis precibus non gratificaturum credimus, quem cum Deo Patre legem, quę matres honorari iubet, sanxisse scimus. Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur. Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset, foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres duasque filias. Phenenna uero, altera Helcanę uxor, consorti suę semper infensa, post susceptos liberos parere desiit et in idem uitium, quod illi petulanter obiicere consueuerat, ipsa incidit. Denique sterilis peperit plurimos, et quę multos habebat filios, infirmata est. Vltio enim superbiam, orationem sequitur gratia. Iudit in humilitate cordis Deum precata tantum audacię concepit, ut a
Bethulia ad hostes, qui eam obsederant, egressa inter tot milia militum
armatorum Olophernem ducem, qui iam Ciliciam, Mesopotamiam Syriamque
deuicerat, ipsa et sola, et inermis, et mulier interimeret, interempti caput
abscinderet, abscissum secum in urbem ad suos referret. Iam seruitutis iugum
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.