Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit. Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit. Post hęc quaque et pater a cęcitate et filius ab internicione liberati, ut pro beneficio gratias agerent, uterque in faciem se prosternentes per horas tres benedixerunt Deum. Et cum exurrexissent (ut ait Scriptura) narrauerunt omnia mirabilia eius, ut scias, peractis etiam precibus a laudibus Creatoris non esse cessandum. Pręterea orationes eorum coram Deo ab angelo oblatas fuisse legimus, nequid precemur, nisi quod angelorum relatione dignum sit quodque Dei aures delectet audire. Delectat autem illum, quicquid de Scripturarum fontibus haustum orando effundimus, quod prophetę, quod apostoli nobis tradiderunt, sed pręcipue quod Dominus noster Iesus Christus. Ipse enim est Patris uerbum, ipse Filius suus dilectus, in quo sibi bene complacuit, ipsum audiamus! Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in cęlis. Si Pater in
cęlis, filii, quę sursum sunt, quęrant, quę sursum sunt, sapiant, non quę
super terram. Sanctificetur nomen tuum. Ita, nequid a nobis
existimetur sanctius. Adueniat regnum tuum. Ne in nobis regnet
peccatum. Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra. Quoniam, qui
facit uoluntatem tuam, manet in ęternum. Panem nostrum
supersubstantialem, uel quotidianum, da nobis hodie. Panem, qui de
cęlo descendit. Nostrum, quia pro nobis oblatus est. Supersubstantialem,
quia omnibus substantiis, omnibus pręeminet creaturis. Vel quotidianum, quia
Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula. Da nobis hodie. Da semper,
ne unquam separemur ab eo. Quoties enim separamur, toties deficimus in uia.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.