Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-357 --

uitę cursu nonagenarius terram reliquit et ad Dominum migrauit, bonis cęlestibus semper fruiturus.

Idem, cum Theophilus, Alexandrię archiepiscopus quodam nobili Alexandrino ciue comitatus ad eum non multo procul a Canopo habitantem uenisset, rogatus ab eis sermonem dixit se facturum, si modo, quicquid pręciperet, seruare uellent. Sponsione autem facta: Pręcipio, inquit, ut, ubicunque Arsenium morari audieritis, illuc ne accedatis. Alia quoque die, cum ab eodem pontifice per nuncium, ut sibi adeundi copiam concederet, solicitaretur: Si ueneris, ait, et quod petis concedam et loco cedam. Itaque Theophilus mutauit aditionis propositum, ne ille longius discedendo mutaret habitaculi locum. Grata enim ei erat in sua dioecesi talis ac tanti uiri mansio, cuius merita sibi quoque adiumento esse credebat ad conciliandam gratiam apud Deum.

Quamobrem autem Arsenius se ab ullo hominum adiri ęgre pateretur, breui responso declarauit. Id enim a Marco abbate interrogatus, cum Deo et hominibus simul se omnino esse non posse dixit. Vsque adeo uel modica alicuius interpellatione a diuinę contemplationis dulcedine se auocari indigne ferebat. Quanuis enim adhuc in terris esset, iure suo tamen cum Apostolo dicere poterat: Conuersatio nostra in cęlis est.

Hinc illud est, quod sanctus Iudocus non dubitarit eremi angustias pręponere Britannię regno malueritque in deserto Christo seruire quam in patria Britannis imperare. Inde fugitans ad Alzeium fluuium agri Pontini peruenit. Et cum ibidem sedem sibi ponere uellet ab Hymeone, regionis tetrarcha, prohibitus est. Sed neque ideo propositi poenitens, dum ad ulterioris solitudinis loca pergit, ab eo ipso, a quo pulsus fuerat reuocatus rediit atque etiam ope illius adiutus, in qua coeperat ripa, gurgustiolum compegit et cum unico discipulo solitarius habitauit. Vis nosse, quantum in ea solitudine manens profecerit? Pro terrena et caduco

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.