Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-356 --

paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus.

Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię conuersatus ad eremum abiit, annos tres in spelunca clausus permansit. Sed hoc ei commune cum multis. Illud autem proprium et peculiare, quod deinde super columnas dicitur habitasse, quarum altissimam cubitorum triginta fuisse ferunt; in una cum perstitisse annos quatuor, in alia duodecim, in alia rursum duodecim, in alia iterum quatuor et in illa postremo, quę procerissima erat, usque ad obitum uitę, sedecim. Eas pro pulpitis habuisse satis probabiliter uideri potest, quando quidem multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit.

Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię uitę obseruatio, locupletissimus testis est Arsenius. Etenim antequam religionem inisset, rogasse dicitur sibi a Domino reuelari, qua se potissimum ratione saluare posset; et responsum accepisse, uti consortia hominum pręcipueque secularium declinaret. Factus uero monachus inter precandum rursus uocem audiuit dicentis: Arseni, fuge, tace, quiesce; ut scilicet deuitet fuga frequentiam, taciturnitate iactantiam, quiete fluxarum atque fragilium rerum solicitudinem. Proinde secendens in partes Syrię eo loci, qui Troen dicitur, sedit solitarius annos quadraginta, deinde in deserto uastiore ultra Babylonem, Memphim uersus annos decem, postea ad Canopum Alexandrię annos tres, rursum in Troen* corr. ex Troe annos duos. Sicque peracto

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.