Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-355 --

Apollonius abbas, ut ętatis primitias Domino consecraret, quindecim annos natus eremum adiit, in finibus Hermopolis apud Thebaidem. Quadragesimo secessionis suę anno propius urbem redire diuinitus iussus discipulos congregauit. lam enim dignum se fecerat, per quem et cęteri immortalitatis pręmia consequerentur.

Helias monachus in finibus ciuitatis Antinoi* corr. ex Athineos (quę quondam Thebaidis metropolis fuit) annos septuaginta in uastissima solitudine perdurauit. Erat desertum horroris plenum, semita, quę ad ipsum ducebat, angusta scrupeaque et inuentu etiam difficilis. Antrum quoque, quod inhabitabat, tetrum atque horrens ac statim propius accedentibus nescio quid terroris incutiens. Hunc se ibi uidisse diuus Hieronymus testatur, iam centum et decem annorum senem. Ferebatur autem interdum etiam futura prędicere, euentu haud incerto, ut super eo quoque Helię prophetę spiritum requieuisse dicerent, cuius et nomen sortitus fuerat et secutus propositum, Deo in solitudine seruiendo.

Rarissimum est, quod de Ioanne quodam relatum legimus. Dicitur enim, cum primum ad eremum secessisset, tribus continuis annis sub cuiusdam saxi rupe stans semper orasse, nunquam resedisse, tantum somni cepisse, quantum rectus capere potuit; cibum quoque non alium gustasse quam Dominicis duntaxat diebus eucharistię sacramentum a sacerdote sibi delatum. Denique de pedibus, quod tandiu immobiles perstiterint, fluxisse saniem aiunt. O beatum uirum, qui tantam gratiam consecutus est, ut hęc agere uellet, beatiorem, ut posset! Non immerito igitur post hęc angelum Domini aduenisse dicunt, hulcera eius tactu curasse, labia sapientię spiritalis perfudisse et, ut deinceps cęteros fratres per eremum uisitando instituere ac docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.