Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait, quia melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas, et uerissimum, quod a Domino dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum! Vę autem diuitibus, qui habent consolationem suam. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini, dicit Dominus.
Caput IX / DE VITA SOLITARIA
Diximus de obseruatione paupertatis. Nunc de his dicemus, qui, ut liberius
cęlestium contemplationi uacarent innocentiusque se haberent, delinquendi
occasione sublata, relictis urbibus in solitudine uictitarunt, habentes iam
olim propositi huius duces: Heliam in torrente Charith prope Iordanem a
coruis nutritum, Heliseum in monte Carmeli cum prophetarum choro habitantem,
filios Rechab sub tentoriis demorantes et incertis sedibus uagos, Ioannem
denique Baptistam in Ennon iuxta Salim iam baptismi mysteria auspicantem et
eos, qui ad se confluerent, nunc arguentem, nunc docentem. Erat enim uox
clamantis in deserto: Dirigite uiam Domini, rectas facite semitas
eius! Et quoniam hos omnes, quo magis a consuetudine mortalium semoti
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.