Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-349 --

pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Vbicunque autem positum est in Scripturis, poenam ęternam obnunciat delinquenti. Quod tanto magis cauendum est, quanto quis maiori dignitate officioque pręcellit. Scriptum est enim: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio.

Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri.

Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio, Thuringię principi, matrimonio iuncta, non ignara dictum a Propheta: Si diuitię affluant, nolite cor apponere, cum inter opes luxumque potentię secularis uersaretur, paupertatem animo affectabat. Interdum domi sola cum ancillis manens uilissimum sumebat amictum totamque sese ad paupercularum morem componebat, dicens haud alio ornatus genere usuram, siquando tandem dignatus fuerit pius et misericors Dominus expeditius uiuendi copiam sibi concedere. Ad hęc; quoties ad ecclesiam audiendę euangelicę prędicationis gratia accedebat, non nisi inter infimas foeminarum sibi deligebat considendi locum, ut iam aperte concupiscere uideretur se de illarum numero fieri, quarum tam libenter inibat consortium. Defuncto itaque uiro omnia, quę habere potuit, indigentibus dedit parumque putauit fortunas tantum pro Christo impendisse, nisi amore illius etiam seipsam addiceret seruitio miserorum. Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.