Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti:
Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius
hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu
eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et
omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas
ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam
enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in
abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis,
Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante
regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt,
eodem propheta dicente: Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et
conteratur et dispereat usque in finem, hoc, est, potentia principis
tenebrarum et eorum, qui illum secuti sunt. Regnum autem et potestas et
magnitudo regni, quę est super omne cęlum, detur populo sanctorum
Altissimi; cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges seruient
ei et obedient. Et erit — ut Zacharias inquit — in die illa
Dominus unus, et erit nomen eius unum. Omnes enim unum erant in Deo,
ideo et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in
Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in
illo uidebitur, sicut scriptum est: Et in lumine tuo uidebimus lumen.
Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed
in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas
Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum
huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit*corr. ex
regnabunt
in secula seculorum. Amen. Et iterum
ait: Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum,
et sicut uocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluya; quoniam
regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et
demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se,
id est Ecclesia. Et datum est
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.