Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-342 --

nihil appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia donaret, semper diuitiis pręferens paupertatem. Mennę quoque, Samnitum prouincię solitario (ut Gregorius tradit) paucula tantum apum aluearia uictum suppeditabant. Eo accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena raparet, monitus sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? Continuo sceleris ultor Deus raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in uita possidere, nihil quęrere, proximi uici beneficio sustentatus est, in diem panem afferentibus, quos ille pręceptis imbuebat salutis.

Narratur et aliud de illo miraculum, quo facile cognoscas pauperis uirtutem diuitum potentię anteferendam. Sępe enim syluestres ursos ferula, qua gradus ambulando firmabat, a suis alueariis dicitur abegisse. Et qui frequenter uenatorum tela contempserant, ferulę ictum imbelli senis manu molliter uibratę pertimescebant. Proh facinus indignum, pauperem belluę fugiunt et lędere formidant, hominis auaritia, quod inuideret, inuenit! Et quod inuiderat, rapuisset, nisi in operibus manuum suarum comprehensus peccator prius poenas dedisset quam coeptum peregisset scelus. Non est autem passus Dominus eam paupertatem ludibrio esse malis, qua boni mercantur sibi diuitias regni cęlorum.

Eadem sane benignitate Hilarionem quoque abbatem a latronum iniuria tutatus est. Hunc adolescentulum in solitudine habitantem tota nocte quęritantes inuenire nequiuerunt, cum nec locus illis ignotus esset, grassationibus eorum frequens, nec hominis nuper illuc appulsi sedes. Vt autem illuxit, inuentum de improuiso circumstetere et mirati, quod intrepidus expectaret rei euentum: Quid tu hic, inquiunt, adolescens, si te adorirentur latrones? Nudus latrones non timet, respondit. At si uitę, aiunt, pręsens intentaretur periculum? Nec id

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.