Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
adhuc sequuntur? Si enim in Malachia legimus: Ecce ego mittam uobis Heliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum.
Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE
Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis
finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: Ab aquilone pandetur
omne malum super omnes habitatores terrę. A tribu uero Dan oriturum
ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: Fiat Dan coluber in uia,
cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu
ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire
uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem
uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere
incipiet. Sic enim in
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.