Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum abstersumque fuerit, relinquatur. Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui
patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si
posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti
boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo
amittendi. Quod quidem bonum qui peccando amittit, suppliciis mancipatur
ęternis, ut non solum non sit beatus, sed etiam infelicissimus ac supra quam
quisquam dicere potest miser. Is ergo, qui in purgatorio affligitur,
afflicitiones suas gaudio quandoque futuro compensat. Flammis quidem
torretur desyderioque afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines omnemque
laborem ad illum finem indeclinabiliter tendere, in quo sempiternę quietis
initium est. Et inter acerrimos dolores, quos tolerat, contentatur ipsa
dolorum conditione. Ac ueluti lucri auidus negociator, qui naui merces
uehit, uentorum turbinem sustinet procellarumque et aeris intemperiem
tolerat, fluctibus iactatur, sentinę foetore torquetur, nausea contabescit
et commotis intestinis algenteque stomacho ipsa pene uiscera euomit et
eructat, et tamen, grandem facturus quęstum, omnia turbulentę nauigationis
fastidia ęquo animo fert, — sic se habet, qui purgatorio igne carpitur.
Pręsentes enim poenas futurę beatitudinis lucro sustentat et supplicia
patiendo gaudet magis quam tristatur seque ipsum errigens: Quare —
inquit — tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? Spera in Deo,
quoniam adhuc confitebor illi, salutare uultus mei, et Deus meus. Et
ad Dominum conuersus deprecatur: Educ de custodia animam meam ad
confitendum nomini tuo. Me expectant iusti, donec retribuas mihi.
Nobis ergo imprimis enitendum erit, ut hic potius quęque etiam minima
expurgemus pietatis officiis corporisque labore, ne uel biduum illud, quod
sanctissimus pontifex tantopere exhorruisse dicitur, in purgatorio
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.