Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
legeretur, eodem gestu perseuerantem neque se, ut solebat, in pedes errigentem uiderunt. O felicem uiri exitum, cuis beatitudinem locus, tempus, gestus testati sunt. Adde etiam defuncti miracula, eo quod ęgroti et a spiritibus uexati, cum ad tumulum eius adducti essent, conualuere. Patrem Franciscum legimus nudum se super nudam humum deponi fecisse, cum diem expectaret supremum, fratribusque benedixisse et Dominico exemplo singulis buccellam panis dedisse, sumpto demum salutis uiatico uita discessisse. Sic ergo nudus, sic ad terram usque humiliatus cęlestibus abundauit diuitiis et supra cęlos exaltatus est illicque ipsi Seraph inseparabiliter iunctus, cuius olim stigmata in corpore suo portabat. Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni hęres erit. Antonio Hispano, cuius corpus Patauii in ueneratione est, cum aduersa ualitudine oppressus iaceret, Christus apparuit. Cuius conspectu lętus atque intimis exultans pręcordiis, hymnum illum, cuius initium est: O gloriosa Domina, excelsa super sydera, uoce, qua potuit, decantauit simulque hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet. Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt. Quintus Ludouicus, Gallorum rex, cum ingentibus copiis ad recuperandam
Hierosolymam profectus parteque iam regionis illius occupata febris morbo
interceptus esset, nequiuit pręstare, quod promiserat. Dum autem ęgrotaret,
non in sericis, sed in cinere iacere uoluit et extensis ad instar Crucifixi
manibus animam efflauit. Sic humiliatus
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.