Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
enim: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Mors peccatorum pessima.
Caput X / DE HORA MORTIS
Quam autem beati sint, qui in Domino moriuntur, dici non potest. Ex parte tamen interdum omnipotens Deus signo aliquo ostendere nobis uoluit in exitu illorum, ut eos imitandos magis accenderemur, quorum finem ipse miraculis illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et qualiter ipsi sese habuerint, hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus. Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum
Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro sua suorumque
sepultura usus est. Ibi primum ipse, deinde Isaac, postremo Iacob depositi
recubuere. Desine, peccator, magnifica tibi extruere monumenta et immodico
sumptu stupendis artificum operibus exornare. Ecce, qui cum Deo
colloquebantur, sepeliri uoluerunt in spelunca. Et ne impensas defuisse
credas, diuites erant. Dicit enim Scriptura de Abraham: Erat diues ualde
in possessione auri et argenti. De Isaac: Et locupletatus est
habuitque possessiones ouium et armentorum et familiÄ™ plurimum. De
Iacob: Ditatus est homo ultra
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.