Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3-475 -- ad Dominum, poscamus
opem, oremus pręsidium et non ferro, non fossa, non uallo, non murorum
ambitu nos muniamus, sed ueritate, iustitia, pace, fide, spe, charitate
cęterisque uirtutibus, dicente Apostolo: Induite uos armaturam Dei, ut
possitis stare aduersus insidias diaboli, quoniam non est nobis
colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et
potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia
nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis
resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti
lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitię et calciati pedes
in pręparatione Euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis
assumite et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem
et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, in ipso uigilantes.
Si sic instructi militabimus, uincemus, et donatiuum militię nostrę erit
cęlorum regnum, Iacobo apostolo dicente: Beatus uir, qui suffert
tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam
repromisit Deus diligentibus se.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|