Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-332 --

satis ibi se latere sperans. Cęterum cum quęreretur, lucida nubes loco incumbens prodidit latentem. Inuentus ergo in sedem, quam fugerat, rediit, non tam ab hominibus quam a Deo miraculo testante electus. Vt igitur Deo soli obediret, non ut sibi blandiretur, ad tantę rei gubernacula manum porrexit.

At nunc quibus artibus is honos ambitur quaue aditur temeritate, dolendum magis quam dicendum puto. Sed ut nihil aliud pro uero affirmare ausim, neminem tamen ętas nostra ex iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac autem et Quintus Cęlestinus, cum menses sex rexisset Ecclesiam, pontificatum, quem Caroli regis solicitationibus agitatus acceperat, tam libenter deposuit, quam inuitus gerebat. Hinc primum degenerantis curię signum apparuit, quoniam tantę integritatis uir a nemine, ne id faceret, interpellatus est aut, cum fecisset discessissetque, reuocatus nisi ab eodem, cui ob uirtutem charus fuerat, rege; quanquam ille solitarię uitę, quam repetebat, captus dulcedine nullius iam dissuasionibus a proposito moueri potuisset, quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque inconsulte factum facile uel uno argumento probari potest, quod magis deinde miraculis claruit quam tunc pontificatu et tandem in numero sanctorum est habitus. Quis adeo mentis impos est, ut proposita sibi optione non mallet eius priuati habere conuersationem quam aliorum in dignitate constitutorum honorem, in cęllula latentis consolationem quam in cathedris sedentium potentiam, opes, delicias, luxum?

Extant hoc in genere etiam et minorum pontificum fortasse non minus imitatione digna exempla. Qui postquam aliquando recte ac diligenter rexissent populum,

aliis gubernaculo substitutis tranquillę contemplationis quieti sese dedere.

Maglorius* corr. ex Maiorus Britannus, Dolensis archiepiscopus, cum Budocum in sua collocasset sede, ipse se ad eremum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.