Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
vero, cum eos baptizasset ecclesiasque aliquot construxisset, ad Dominum tranquillo uitę exitu migrauit. Vere Nicetas, qui tot tormenta uicerit et de cuius nece tyranno non licuit gloriari. Illo enim uiuente ipse peremptus impietatis suę poenas dedit, longe acerbiores apud inferos et quidem sine fine daturus. Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium igitur ad carcerem reductum secutus ab eodem se baptizari fecit et, cum iam aperte se Christianum esse proclamaret, Decio iubente uirgis cęsus capite truncatur. Quid est, quęso, quod tam horrenda aliorum supplicia non deterruerint illum, sed animarint, ut martyr esse optaret, qui paulo ante fuerat gentilis? Adeone spectaculo illo delectatus est? Immo exinde firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit. Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos requiris, quorum conspectu es indignus? Nam nomina illorum scripta sunt in cęlo.« Iratus ille contemptorem suum fustibus pręlumbari iussit, laminis candentibus uri, scorpionibus lacerari, in ore lapidibus contundi, sic denique excruciatum super ferrea crate distendi prunisque torreri. At ille supplicia irridens intentis in Decium oculis: »Iam satis assatum est — inquit — tolle et manduca!« Mox Deo gratias agens, quod se martyrii gloria dignatus esset, animam reddidit, tanto maius recepturus pręmium, quanto passus duriora. Hippolitus quoque (cuius custodię Laurentius traditus fuerat) et ipse in*
Christum credens atque confitens Valeriani *add.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.