Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-331 --

In quanto enim salutis suę discrimine uersentur hi, qui cęteris pręsunt, uenusto admodum exemplo diuus Hieronymus docere aggressus: Senex quidam, inquit, eremi cultor et Spiritu Sancto plenus, nepotem suum quęrentem, utrum episcopus electus munus accipere deberet, super disco satis alte a terra errecto diu fecit uolutari. Cumque ille postremo casum se timere dixisset, iussit, ut descenderet atque itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa uolutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, et iam facere perge, quod tibi tutius factu putas. Itaque edoctus de pręeminentię periculo iuuenis electioni renunciauit. Aetatis uitio delirasse senem dicere possent improbi cauillatores, nisi rem saluberrimi consilii plenam miracula confirmarent. Constat enim iuuenem illum postea uita defunctum seni apparuisse et, postquam gratias egisset, dixisse: Scio, quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum.

Idipsum oppido formidans Geminianus, Mutinensis clericus, defuncto Antonio episcopo a populo electus fugit. Dum autem latitaret, et quęri dignus fuit et inueniri. Qui quia inuitus consecratus est, tantam promeruit gratiam, ut non solum Mutinensem ecclesiam optime gubernarit, sed etiam miraculorum fama celebris mundo fuerit. Iouiani* corr. ex louiniani imperatoris filiam a demonio liberauit. Attila Italiam uastante suos non repugnando incolumes seruauit. Ipso enim orante hostis apertis portis urbem mediam percurrens eam prorsus inoffensam intactamque reliquit.

Gregorius quoque pontifex quam grauatim Ecclesię gubernandę subierit onus, hęc res indicio est. Quod cum illud palam repudiare sibi integrum non esset inhibente populo, clandestina fuga ab urbe decedere decreuit. Et cum exitum omnem diligenti septum custodia uideret, dolio se condi et exportari fecit. Tum proximi montis uastam solitudinem penetrans antrum quoddam iniit,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.