Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
addicitur crucis uersoque ad terram capite crucifigitur, quoniam errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus igitur crucem ascendere meruit pro Domino, quam pro omnibus ascenderat Dominus. Vicem reddidit et pręmium accepit, eos quandoque cum Domino iudicaturus, a quibus talia passus est. Ipse quoque uas electum Paulus a Lystris lapidibus eiicitur, Philippis cum Syla discipulo uirgis cęsus et compedibus uinctus carceri includitur. Inde dimissus plurimisque peragratis locis profectus Hierosolymam, ibi alligari et mori paratus pro nomine Iesu comprehenditur, ligatur, flagellatur, torquetur, in ore percutitur. Postremo Romę capite truncatur, tunc demum cessans euangelizare Iesum, cum in corpore uiuere cessasset. Andream deinde apostolum Patras a pernicie erroris uindicare conantem Egeas, Achaię proconsul, comprehendi iussit et in facie cędi et in cruce suspendi. At ille ne sic quidem inhiberi potuit, quin pendens quoque Christum plebi astanti prędicaret, donec ingenti luce circumfusus emisit spiritum illos in tenebris relinquens, qui increduli in ipsum sęuierunt. Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus
interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum
excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum
nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere, donec ipse
ueniret; Thomam Didymum apud Indos carceri traditum, nudis uestigiis per
candentes laminas ductum et in ardentem fornacem trusum, postremo lanceis
perfossum; Mattheum apostolum in Perside, dum missale sacrificium offerret,
post tergum transfixum; Iacobum Minorem Hierosolymis lapidatum et pro
inimicis deprecantem fullonis fuste interemptum; fratres vero eius Simonem
Zeloten et Iudam Thaddeum in Persię urbe Senair, quia ipsis ingredientibus
in templum simulachra deorum corruerunt, ab ędituis trucidatos; Matthiam,
qui apostolatum, a quo Iudas decidit, sortitus est, Hierosolymis
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.