Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
portauit. Ibidem mulieris leprosę curam habens omnia illi libenter pręstitit officioseque ministrauit, quę ipsa per infirmitatem non poterat. Post hęc non est passa se ab ancillis uocari dominam, sed sororem, et eis aliquo de industria emissis ipsarum interim munus usurpabat uasa lauando, coquinam parando, pauimenta uerrendo, utensilia suis disponendo locis. Cęteraque diligentius exequendo ancillis etiam se magis infimam fecerat. Nunquam tanta mulier and tantam humilitatem descendisset, nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit. Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę fuit meritum, ut illę lotę e uestigio sanarentur. Tres erant diuersis infirmitatibus laborantes: alia paralytica, alia demoniaca, alia uero leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira extitit humilitas sic affectas lauisse. Equidem opinor parem uirtuti datam fuisse gratiam, ut, quę dignata est lauare, ipsa etiam mederi posset. Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus
idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu
cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium
uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem
electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret,
permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium
insolesceret, pręsertim in illo prępositurę honore constituta. Impetrata
igitur uenia aquam portauit, ligna concidit, pauimenta euerrit, cęllulam
sibi omnium despectissimam elegit. Denique, quo feruore concita parentes
fugerat, eodem primatum inter
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.