Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium - semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos. Idem sanctus Ioannes episcopus illos etiam, qui publice peccauerant, absentes carpi taxarique prohibuit: fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis - inquit - si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit? Beatus uero Franciscus etiam obliquę suspicionis culpam in fratre castigauit. Cum enim pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater, quocum una iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est« - continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam homines sumus, ibi saltem commoriantur, ubi ortę fuerint. Linguam contineamus, si cogitationes non possumus. Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris
sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere
conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto
neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in
puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam
osculo excepit dicens: »Non offendunt obloquentium uerba, quem propria non
inquinat conscientia.« Quoniam autem uirginis animum in Dei amorem propensum
cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.