Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-324 --

ieiuniis inediaque maceraret, malens fame affligi quam ambitione deliniri, et de cibis cogitare quam de honoris illecebris.

Veruntamen, quid abbates monachosue tantopere miramur? Ipse summus pontifex Gregorius primus se seruum seruorum Dei appelauit. Ac ne dictu id illi quam factu facilius fuisse putes, aduenienti Ioanni abbati assurrexit, et prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex quam abbas. Cęteri deinde maximi pontifices nomenclaturę istius titulum omnes usurparunt, opus rari. Omnes se seruos seruorum Dei dici, pauci esse uoluerunt. Igitur Gregorii humilitatem approbasse uidentur etiam qui imitari neglexerunt.

Sed quod ad priuatos attinet, mirabilis imprimis humiliatio Petri Telonarii fuit, qui distractis pro amore Christi facultatibus a Byzantio Hierosolymam petiit seruumque se uenalitium fecit. Et cum in aliena domo a conseruis maledictis uerberibusque afficeretur, gaudebat in contumeliis, nunquam de iniuria sibi illata conquestus, intantum ut de medio calumniatorum suorum nusquam discesserit, nisi cum Byzantii hospitis indicio cognitum honorare coepissent. Denique tunc profugit, cum coleretur ut liber, non cum sperneretur ut seruus, humilitati studens, a gloriationibus abhorrens, displicere cupiens hominibus, ut Christi seruum exiberet.

Martinus, dum adhuc stipendia faceret nec tamen tam cęsari quam Christo militaret, pręter illud celebratissimum pietatis opus haud minus celebre pręstitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem ut fratrem dilexit, ut dominum coluit, coenanti ministrabat, cubitum eunti calciamenta detrahebat cęteraque pene omnia mutata cum illo officii uice exercebat, seruus seruo factus, ut Christo se seruire probaret, non mundo. Miles erat, necdum baptizatus, sed tantum catechumenus, et iam perfectionis uitam ingressus Spiritus Sancti sententiam sequebatur per Salomonem in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.