Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum. Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque phanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit: crebrius utens ieiuniis, uigiliis, precationibus cęterisque corporis exercitiis, nullum ocio tempus remittens, ne desidiosa aliquando cogitaret se alicuius momenti esse, cum nihili ęstimari mallet. Igitur, tametsi a monasterio non recessit, inuenit tamen, quemadmodum abesse posset a gloria. Corpus enim castigando et in seruitutem redigendo consentire coegit spiritui, semper humilitatem affectanti.
Caput V / DE HVMILITATE APPETENDA
Plerique uero non solum a iactantię uitio procul abesse studuerunt, sed etiam
sic humilitatem sectati sunt, ut pene omnibus seruilibus officiis sese
addixerint. Qui nihil detrectantes eorum, quę uilissima factu putantur,
tanto excellentiores in conspectu Dei apparuerunt, quanto inter mortales
magis infimi uidebantur. Horum nunc exempla percurrere non intempestiuum
duco.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.