Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
humiliare in conspectu eius. Et, si te ille statim non audierit, tu tamen perseuera. Cumulatior gratia datur cum differtur, si tamen interim nec supplicatio cessat nec spes deficit nec titubat fides. Vnde huic, quę prius ueluti canis contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Hoc est, non tantum, sicut postulasti, sed, si uis, etiam melius quam postulasti. Pii quidem fletus quanta uis sit, Monica etiam, Augustini mater, testatur. Cui pro filio, Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret, cum fletu orauerat, audiuit: fieri non posse, ut tantarum lachrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii episcopi prędicatione conuersus, non solum errorem omnem abiecit, sed etiam errantibus uiam ueritatis monstrauit, obscura quęque declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua falsaque omnia plenissime confutando. Tantum profecit matris pro filio lugentis assidua solicitudo. Et quoniam maius peccatum maiori indiget animaduersione, Maria Aegyptiaca
prostibuli
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.