Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 8v -- esse in paradiso: crucifigere modo
et dic cum latrone: Domine memento mei dum ueneris in regnum tuum. Inspice
uulnera pendentis (ut Augustinus ait) sanguinem morientis, precium redimentis, caput
habet inclinatum ad te osculandum, pedes confixos ad te expectandum, manus extensas
ad te amplexandum, cor apertum ad te diligendum, totum corpus expositum ad te
redimendum. Hec fideles mei quanta sint cogitate: hec in statera cordis uestri
appendite ut totus pro uobis figatur in corde: qui totus pro uobis fixus est in
cruce.
Sed uideo patres optimi: uideo uos iampridem zelo Christi commotos: et quoquo
me uerto ubique pietas se mihi uestra ostentat. Dicam igitur fauentibus uobis pro
communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi
contemplatione percurrens.
Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque
hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et
sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti:
liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce
saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti:
qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te
supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam
congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime
affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque
charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua
quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis
roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater omnipotens,
eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut
pellem: qui rotas orbem, illuminas solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende
queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum
tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis
Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu
inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum:
custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi
tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo
quibus preest proficere: ut ad uitam una cum commisso sibi grege perueniat
sempiternam: per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum dilectissimum: qui tecum
uiuit et regnat per infinita secula Amen.
Dixi:.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
|