Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 8r --

Sed queso te charissime fili per uiscera misericordie tue. per eternum parentem tuum: cur miserrimam matrem in tot angustiis non adiuuas? Cur tormenta hec uel morte subita non tollis? An uero clementissime aures tue: que cunctis hominibus patent mihi uni precluduntur? O uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus. Nonne hec uerba omnes comprehendunt calamitates? Non uidemini nunc uobis uniuersos audire miseros? Quis tam fuit tempore illo durus et ferreus: quis tam inhumanus preter impios iudeos. preter sceleratos iudeos. preter sacrilegos iudeos: qui non eius fletu ac querelis commoueretur? et quis fuit quin lachrymas emitteret? quin tantum hunc dolorem. tantam hanc calamitatem pio aliquo affectu prosequeretur? Cui igitur comparabo te uel cui assimilabo te filia Hierusalem: cui exequabo te: et consolabor te uirgo filia Sion. magna est enim uelut mare contritio tua. quis medebitur tui. plauserunt super te manibus omnes transeuntes per uiam. sibilauerunt et mouerunt capita sua super filiam hierusalem plorans plorauit in nocte et lachryme eius in maxillis eius. O si alicui ex nobis atque utinam mihi tante huic rei, tanto huic spectaculo adesse contigisset, cum deus mulieri, cum Rex ancille, cum maritus sponse, cum pater filie, cum natus parenti, cum Jesus Christus Marie uirgini in cruce pendens Joannem filium pro se retinendum tradebat. Taceat iam prisca etas et pia orbis totius facta sileant. Hoc omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas quod addat et dolori dolorem. uulneribus uulnera adiicient: quibus satis non fuit Christi captiuitas. non iurgia. non irrisiones. non maledicta. non uerbera. non fellis acetique potus. non spinea illa corona. non manuum pedumque atrocissima uulnera. non crucis patibulum non generosi sanguinis effusio. non denique ipsa mors: in qua omnis pena et omnia supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu seiunctum inusitata quadam rabie ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud uos dico: atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero cum fastu et superbia preestis. qui pupillos et uiduas et pauperes opprimitis: Qui luxu. cupiditate. auaritia diuina et humana omnia peruertitis. qui et uosipsos et delitias ac uoluptates uestras immortales arbitramini: uos hoc loco quanta maxime possim uoce appello. aspicite regem celi. ducem angelorum. principem totius creature. Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem associa. Si Simon es Cyreneus tolle crucem et sequere. Si optas crimina tibi remitti? procumbe cum Magdalena retro secus pedes domini. Si cupis hodie cum Christo

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.