Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 7v --

partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est. Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et miseram deficientes ac prope extinctos oculos deflexit: Cumque eam lachrymis pene ocnsumptam: et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem postea: qui solus discipulorum ibi remanserat se conuertit: Mulier inquiens (sic enim matrem tunc appellauit) ecce filius tuus. Deinde rursus ad illam se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me recipiam? domumne? at que ibi poterit esse uita nisi acerbissima? nisi dolori perpetuo obnoxia? Anne igitur ad Petrum. Andream. Philippum. Jacobum: ceterosque tuos discipulos: qui te derelicto aufugerunt omnes. At uero adest orbitatis solatium Johannes: Miseram me: hunc ergo suscipiam: hunc pro te retinebo fili? hominem scilicet pro deo, seruum pro domino, cognatum pro filio? O acerbam permutationem: o luctuosum solatium et meroris perpetui monimentum.

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.