Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 7r -- propriis auctoribus: et suo (ut ita dixerim)
mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra
abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea
tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid
dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus:
negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda
et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite
celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui:
ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini:
Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit:
Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis:
incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in
Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus
exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad
audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas
manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam
manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest.
Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo
quo narrabam uultu: eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris
deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus
coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur:
rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post
omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens
singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat.
Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et
milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt:
Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra
defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis
referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid
amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator. eleuatur a terra
hominum Redemptor. expandit tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius:
et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius: dinumerauerunt omnia
ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim
manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa
dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
|