Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 6v -- quondam deus in
fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus
erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum
nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non
comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit
Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia
uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et uestimenta tua sicut
calcantium in torculari? Torcular inquit calcaui solus: ac si aperte diceret: solus
pro humana natura sanguinem effudi. solus crimina omnium durissima morte et
acerbissimis penis meis abstuli. De quo etiam Moyses inquit: Vos
tacebitis et alius: hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo
scilicet in cruce pro salute omnium mortalium.
Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates
predixisse uidentur: quam bene dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat
scientiam. quam decenter rota in medio rote collocatur: quam manifeste abyssus
abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat:
et quodammodo inuocat mysteria: in uoce catharactarum tuarum: hoc est ipsorum
prophetarum uoce. Atque de hoc ipso alibi etiam legimus: Posuit tenebras
latibulum suum uetus scilicet testamentum: quod ipsis erat obscurum
figuris. In circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed
addit postea: Pre fulgore eius nubes transierunt . Quia aqua illa que in
nubibus latebat uidelicet Christiane legis mysteria que in ueteri testamento
latebant in aperto post Christi aduentum refulserunt. ita quoad ab omnibus non iam
per enigmata et obscuras similitudines sed manifeste ac simpliciter et doceri
possent et percipi. Emisit enim ex nubibus illis aquarum fontes Saluator: ut
fluminis impetus letificaret ciuitatem suam: cuius saluberrimo potu nulli homines:
nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus
Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum.
Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex
alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et
prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis
colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum
furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi
dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene
requisitus preterire non possum. Juuat enim prophanum illud genus non nostris: sed
suorum hominum auctoritatibus paululum aggredi et arma illa quibus frustra nos
oppugnant in ipsos retorquere: quo paucissimis uerbis uanas rationes: quibus
stultissime nobis obstrepunt
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
|