Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4v --

a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et requiescite: ecce qui me tradet prope est. Dormiebant enim preter Judam ceteri omnes: is nanque accepto iam facinoris sui stipendio: coactaque pessimorum hominum manu properabat infelix ad agni sanctissimi proditionem: ad sanguinis iustissimi effusionem: ad templi illius sacratissimi destructionem: non ex parietibus manufactis: sed ex lapidibus preciosis e uiuis constructi: quod tamen triduo post instaurari debebat: ut si omnibus gentibus: omnibus populis: atque etiam ipsi misero si uoluisset refugium foret salutis et gratie. At uero crudelissimus parricida ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod uendidit argento iustum: Argento

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.