Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3v -- certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione
auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam
adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire
quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem
suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad
celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime
sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus
occupat. Et iterum: Risum deputaui errrorem: et gaudio dixi quid
frustra deciperis? Et rursus: Cor sapientum ubi tristitia est: et cor
stultorum ubi letitia. Sed deus bone quis hoc diuinius ostendit? quis
apertius declarauit quam Saluator noster Jesus cum inquit: Ahe
uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis. Item alibi: Beati
qui lugent quoniam consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam
perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit
eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen
dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo
bona.
Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt
certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt
quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac
uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de
diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum
prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum
ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam
beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita
largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum
homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo
uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut
impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in
hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer;
nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem
festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus
concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse
repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro
liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia
non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et
assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis
corrumpi ac deprauari sinit.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
|